

Liber Numeri*
Caput 33: Versus 32
Benejaacan venerunt,etc.[HIERON.]Filii necessitatis vel stridoris vicesima octava mansio. Nota numerum, quia si ab uno incipias, et paulatim addens ad septimum usque pervenias, vicesimus octavus efficitur.[ID.]Benejaacan interpretatur filii necessitatis vel stridoris. De his filiis dicitur:Afferte Domino filios arietum[Psal. 28.]. Cum autem divinis Scripturis fueris eruditus, et leges earum et testimonia scieris esse vincula charitatis, et contendens cum adversariis ligabis eos, et vinctos duces in captivitatem, et de hostibus et captivis efficies liberos Dei; et filii stridoris timore supplicii, ubi est fletus et stridor dentium, deserentes vincula diaboli, Christo colla submittent.[ORIG.]Post haec venitur ad Benejaacan, quod significat fontes vel excolationes, ubi scilicet divinorum verborum fontes haurit, usquequo excolet eos bibendo, ut nec minimum quidem mandatum praetereat, imo nec unum iota, aut unus apex de verbo Dei in intellectu ejus habeatur otiosus.Montem.[HIERON.]Gadgad vel Galgath, interpretatur nuntius, vel actio, vel concisio. Non enim possumus facere filios necessitatis, nisi praeceptores eorum interfecerimus, nec parcat manus nostra armum aut extremum auriculae extrahere de ore leonis, et nuntiaverimus praemia futura, et accinctos esse in rebellando docuerimus; unde:Maledictus qui facit opus Dei negligenter et prohibet gladium suum a sanguine[Jerem. 48.]. Et David:In matutino interficiebam omnes peccatores terrae[Psal. 100.].[ORIG.]Post haec venit in Gadgad, quod interpretatur tentamentum, vel constipatio. Fortitudo quaedam in Deo et munimen, est animae tentamentum. Ita enim virtutibus admiscetur, ut videantur usque eo nec decorae esse nec plenae, et ideo proficiscentibus ad virtutem variae et frequentes mansiones in tentationibus fiunt. Quas cum transieris, applicabis in Jetebatha: Jetebatha interpretatur bona; ad bonum ergo non nisi post tentationum experimenta venitur.Jetebathae.[HIERON.]Bonitas, quae est Christus: ut cum venerimus ad perfectum virum, sacerdotalem gradum, et aetatem plenitudinis Christi, in qua Ezechiel erat juxta fluvium Chobar[Ezech. 1.], possimus cum David in psalmo canere:Domine, in te speravi non confundar in aeternum[Psal. 30.].Pastor enim, bonus ponit animam suam pro ovibus suis.[Joan. 10.]